MOPSUS

MOPSUS
I.
MOPSUS
Deus Cilicum, cui divinos honores exhibebant, ut est apud Origenem l. 3. contr. Celsum; et ante eum ita Tertullian.
de Anima, c. 46. Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis, ut Amphiarai apud Oropum. Mopsi in Cilicia, etc. Sed quis Mopsus iste fuerit, quaeri video. Tres vulgo Mopsos imprimis celebrant, imo totidem a Strabone in nono referri, annotavit Andreas Schottus ad Melae l. 1. c. 27. nempe isthic legas, Mopsium
Pelasgitidis in Thessalia urbem sic dici, non a Mopso vate Tiresiae Thebani filio, sed a Mopso Lapitha, Argonautarum uno: ac deinde in codicibus vulgatis edi solet: Α῎λλος δ᾿ ἒςτὶ Μοψος ἀφ᾿ οὗ ἡ Α᾿ττικὴ Μοψοπία. Et sane a Mopso, Mopsopiam dici sententia Stephani est in Μοψίον, qui similiter apud Strabonem legisse videtur, quin idem etymon exstat apud Eustath. in Dionys. Verum obstat, quod a Mopso esset Mopsia. Recte igitur Casauboniana Strabonis editio pro Μόψος habet Μόψοπος, unde ἀναλόγως est Μοψοπία, uti et a Μόψοψ, quomodo idem vocatur Callimacho, apud Stephan, in Μοψοπία. Quare non dubium, quin Mopsus ille, cuius oraculum in Cilicia erat, vel Thebani Tiresiae fil. suerit, vel Argonautarum unus. Posterius censet Pamelius, ad allatum Tertull. locum. Fuit is Ampyci filius, unde Ampycides dicitur Apollonio l. 4. et Ovid. Met. l. 12. Vatem autem hunc fuisse clare et Apollonus, et Val. Flaccus testantur, quamquam verisimilius sit, oraculum illud Mopsi in Cilicia non fuisse Argonautae Thessali, sed Tiresiae filii, aut nepotis. Siquidem Mopsus vates, cuius in Cilicia oraculum, non Argonauticis vixit temporibus, sed belli Troiani, uti constat ex Strabon. l. 14. Iam vero Argonautica expeditio generatione integrâ bellum Troianum antecessit. Hic Mopsus etiam fuit, a quo in Cilicia Mopsifocus, lares, sive domus. Graece Μοψουεςτία. Vide Mamistra. B. Hieronym. Mopsi viculum appellat. Μόψουἑςτίαν vocat Strabo l. 14. Cicero scribens ad Appianum Pulchrum l. 3. Ep. 8. De nostris rebus quod scire vis: Tarso Nonis Octobribus Amanum versus profecti sumus. Haec scripsi postridie eius diei, cum castra haberem in agro Mopsuhestiae. Locus celebris mortuô illic Constantiô Imperatore et Episcopatu Theodori Mopsuesteni. viri a Basilio, Chrysostomo, Cyrillo laudati, sed post exortum dogma Nestorianum ab eodem Cyrillo et Ecclesia damnati. Etiam hunc Mopsum intelligo apud Pomp. Melam. l. 1. c. 14. cum scribit; Trans eosdem mons Sardemisos, et Phaselis a Mopso condita, finis Pamphyliae. Interea et Mopsus Argonauta suum habuisse oraculum videtur, idque in frica proprie dicta (interiecta nempe inter Cyrenen, et Mauritaniam) Apuleius de Deo Socratis: Pro numine postea ab hominibus culti in Boeotia Amphiaraus, in Africa Mopsus, in Aegypto Osiris. De hoc Mopso, apud Statium Theb. l. 3. v. 520. sic ipse Amphiaraus:
—— Nec me ventura locuto
Saepius in dubiis auditus Iasone Mopsus.
Ubi sic Lactantius, sive Lutatius interpres: In tantum magnus fuit Mopsus in augurali peritia, ut post mortem templa ei dicata sint, a quorum adytis saepe homines responsa accipiunt. Quibus cultus fuerit locis, non addit, sed de Africa credere debemus Apuleio, homini Afro, addo, et Mago, eoque oraculorum callentissimo. Proque hoc etiam facere videtur Seneca in Medeae Choro, Actu 3. v. 652. ubi legas:
Idmonem, quamvis bene fata nosset,
Condidit serpens: Libycis arenis
Omnibus verax: sibi falsus uni,
Concidit Mopsus, caruitque Thebis.
Favet et Ammian. l. 14. ubi quidem Argonautam Mopsum in Cilicia cultum, at recte eum in Africa mortuum tradit. Nic. Lloydius. De illo, Origenes contra Celsum l. 3. praef. in Cilicia eius responsa data per Daemonem, auctor est: Α῎ῤ οὖν οὐδέν εἰσιν οὗτοι οὓς κατέλεζας, καὶ οὐδεμία δύναμίς ἐςτιν εν Λεβαδίᾳ κατὰ τὸν Τροφώνιον, οὐδὲ εν Θήβαις περὶ τὸν τοῦ Α᾿μφιαράεω νεὼν, οὐδ᾿ εν Α᾿καρνανίᾳ περὶ τὸν Α᾿μφίλοχον, οὐδ᾿ εν Κιλικὶᾳ περὶ τὸν Μόψον. Nempenihil sunt ii, quos innumerasti, neque ulla virtus Labadeae Trophonii, Thebis Amphiarai, in Acarnania Amphilochi, in Cilicia Mopsi. Nec omittenda historiool lepida, quam tum recentem memoriae narrat Plut. de Defectu Oracul. Praefectus fuerat provinciae Ciliciae Romanus. Is cum Epicureos cirum se haberet, eorumque improbae in Deos rationi accederet, ad delubrum misit hominem spectatae fidei, cum obsignatis literis, quibus inerant scripta, quae putarent numen Mopsi deceptura. Literarum gestor de more in Fano pernoctabat; venit ad eum per somnum pulchrô admodum aspectu vir, qui unâ hâc voce editâ, Nigrum, ilico abscessit. Absurda ea res visa praesentibus. Non ipsi Praesidi Romano, qui flexis genibus adoravit Mopsum, et apertis literis docuit astantes, percontatum sese fuisse iniisdem, Albumne annigrum sibi taurum immolari vellet Mopsus. Ita confusi et sepositi tum fuêro Epicurei et Mopsus deinceps a viro illo praeclaro cultus est etc.
II.
MOPSUS
cuius nomen in Pastorali olim carmine frequens ??? Argivorum dux fuit, de quo sic Iul. Caes. Scaliger Poetic. l. 1. c. 4. Antiphemi frater, Lacius Argivus, coloniam misit in montana Colophoniorum, Mopsô duce. Is ibi certam emit a Cylabra pastore indigena: in qua oppidum condidit, nomine Φασηλίν. Antiphemus autem suis auspiciis cum sacris et Diis patriis in Siciliam coloniam duxit: ubi Gelam urbem aedificavit. Dianaeque ludos celebravit: quam in Mopsi memoriam ita cognominavit. Quare et Mopsi nomen in Pastorali carmine frequens est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Mopsus — Mopsus, Name zweier myth. Seher; der eine, des Apollo und der Manto Sohn, gründete das Orakel zu Mallus in Kleinasien; der andere, des Ampyx und der Nymphe Chloris Sohn, st. als Begleiter der Argonauten an einem Schlangenbisse …   Herders Conversations-Lexikon

  • Mopsus — For other uses, see Mopsus (disambiguation). Mopsus or Mopsos (Greek: Μόψος) was the name of two famous seers in Greek mythology. A historical/legendary Mopsus was the founder of a house in power at widespread sites in the coastal plains of… …   Wikipedia

  • Mopsus (spider) — Mopsus Female Mopsus mormon devouring a fly, North Queensland. Scientific classification Kingdom …   Wikipedia

  • Mopsus (disambiguation) — Mopsus was the name of two famous seers in Greek mythology. Mopsus may also refer to: Mopsus (city), an ancient city of Cilicia Campestris Mopsus (genus), an Australian spider genus This disambiguation page lists articles associated with the same …   Wikipedia

  • Mopsus mormon — Mopsus mormon …   Wikipédia en Français

  • Mopsus (genus) — Taxobox name = Mopsus image caption = Female devouring a fly, North Queensland image width = 250px regnum = Animalia phylum = Arthropoda classis = Arachnida ordo = Araneae familia = Salticidae subfamilia = Plexippinae tribus = Sandalodini genus …   Wikipedia

  • Gymnopleurus Mopsus — Gymnopleurus mopsus …   Wikipédia en Français

  • Gymnopleurus mopsus — Gymnopleurus mopsus …   Wikipédia en Français

  • Gymnopleurus mopsus — Illustration tir …   Wikipédia en Français

  • Dracula mopsus — Scientific classification Kingdom: Plantae (unranked) …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”